Biblia, Daniel, Chapter 14. is available here: https://www.bible.promo/chapters.php?id=11191&pid=29&tid=1&bid=48
Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible

Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Vetus Testamentum / Daniel

Biblia - Sacra Vulgata

Ezechiel Daniel Osee

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

1 erat autem Danihel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius

2 erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios et inpendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique amphorae sex

3 rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum porro Danihel adorabat Deum suum dixitque ei rex quare non adoras Bel

4 qui respondens ait ei quia non colo idola manufacta sed viventem Deum qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis

5 et dixit ad eum rex non tibi videtur esse Bel vivens deus an non vides quanta comedat et bibat cotidie

6 et ait Danihel adridens ne erres rex iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus neque comedit aliquando

7 et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis nisi dixeritis mihi quis est qui comedat inpensas has moriemini

8 si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec morietur Danihel quia blasphemavit in Bel et dixit Danihel regi fiat iuxta verbum tuum

9 erant autem sacerdotes Bel septuaginta exceptis uxoribus et parvulis et filiis et venit rex cum Danihele in templum Belis

10 et dixerunt sacerdotes Belis ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas et vinum misce et claude ostium et signa anulo tuo

11 et cum ingressus fueris mane nisi inveneris omnia comesta a Bel moriemur vel Danihel qui mentitus est adversum nos

12 contemnebant autem quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea

13 factum est igitur postquam egressi sunt illi et rex posuit cibos ante Bel praecepit Danihel pueris suis et adtulerunt cinerem et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt

14 sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt

15 surrexit autem rex primo diluculo et Danihel cum eo

16 et ait rex salvane sunt signa Danihel qui respondit salva rex

17 statimque cum aperuissent ostium intuitus rex mensam exclamavit voce magna magnus es Bel et non est apud te dolus quisquam

18 et risit Danihel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit ecce pavimentum animadverte cuius vestigia sunt haec

19 et dixit rex video vestigia virorum et mulierum et infantium et iratus rex

20 tunc adprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola per quae ingrediebantur et consumebant quae erant super mensam

21 occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Daniheli qui subvertit eum et templum eius

22 et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii

23 et dixit rex Daniheli ecce nunc non potes dicere quia non sit iste deus vivens adora ergo eum

24 dixitque Danihel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens

25 tu autem rex da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste et ait rex do tibi

26 tulit ergo Danihel picem et adipem et pilos et coxit pariter fecitque massas et dedit in os draconi et disruptus est draco et dixit ecce quae colebatis

27 quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt Iudaeus factus est rex Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit

28 et dixerunt cum venissent ad regem trade nobis Danihelum alioquin interficiemus te et domum tuam

29 vidit ergo rex quod inruerent in eum vehementer et necessitate conpulsus tradidit eis Danihelum

30 qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex

31 porro in lacu erant septem leones et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves et tunc non data sunt eis ut devorarent Danihelum

32 erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus

33 dixitque angelus Domini ad Abacuc fer prandium quod habes in Babylonem Daniheli qui est in lacu leonum

34 et dixit Abacuc domine Babylonem non vidi et lacum nescio

35 et adprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui

36 et clamavit Abacuc dicens Danihel tolle prandium quod misit tibi Deus

37 et ait Danihel recordatus es enim mei Deus et non dereliquisti diligentes te

38 surgensque Danihel comedit porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo

39 venit ergo rex die septima ut lugeret Danihelum et venit ad lacum et introspexit et ecce Danihel sedens

40 et exclamavit rex voce magna dicens magnus es Domine Deus Danihelis et extraxit eum

41 porro illos qui perditionis eius causa fuerant intromisit et devorati sunt in momento coram eo

42 tunc rex ait paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danihelis quia ipse est Salvator faciens signa et mirabilia in terra qui liberavit Danihelum de lacu leonum

<< ← Prev Top Next >>