1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.
2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis ; terribilis est super omnes deos ;
5 quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.
6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7 Afferte Domino, patriæ gentium ; afferte Domino gloriam et honorem ;
8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.
11 Lætentur cæli, et exsultet terra: commoveatur mare et plenitudo ejus ;
12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua. |