1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.
2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
3 Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.
4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
5 Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant ; movebuntur omnia fundamenta terræ.
6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus. |