1 locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam
2 et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
3 erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi
5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
6 dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
7 at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est
8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi
9 iratusque contra eos abiit
10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra
11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus
12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
14 cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
15 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria |